veiled dramatists ~ staged life scripts ~ masked actors

liturgical enactments ~ vocational role interpretations ~ theatrical performances

i will change the understanding and expression of christianity in the earth in one generation

HOMILIA III XXV XXXIII ~ GREGORY THE GREAT ~ amazon.com

LECTIO S. EVANGELII SEC. MATTH. XII 46-50

In illo tempore loquente iesu ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te at ille respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei et extendens manus in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei quicunque enim fecerit voluntatem patris mei qui in coelis est ipse meus frater et soror et mater est sancti evangelii fratres charissimi brevis est lectio recitata sed magnis mysteriorum ponderibus gravida iesus etenim conditor et redemptor noster matrem se nosse dissimulat et quae ei mater sit et qui propinqui non per cognationem carnis sed per coniunctionem spiritus designat dicens quae est mater mea et qui sunt fratres mei quicunque enim fecerit voluntatem patris mei qui in coelis est ipse meus frater et soror et mater est quibus nobis verbis quid aliud innuit nisi quod obsequentes iussionibus suis multos ex gentilitate colligit et iudaeam ex cuius carne est genitus non agnoscit unde et mater eius cum quasi non agnoscitur foris stare perhibetur quia videlicet synagoga idcirco ab auctore suo non recognoscitur quia legis observationem tenens spiritalem intellectum perdidit et sese ad custodiam litterae foris fixit sed cum is qui voluntatem patris fecerit soror et frater domini dicitur propter utrumque sexum qui ad fidem colligitur mirum non est mirandum vero valde est quomodo etiam mater dicatur fideles enim discipulos fratres vocare dignatus est dicens ite nuntiate fratribus meis qui ergo frater domini fieri ad fidem veniendo potuerit quaerendum est quomodo etiam et mater esse possit sed sciendum nobis est quia qui christi frater et soror est credendo mater efficitur praedicando quasi enim parit dominum quem cordi audientis infuderit et mater eius efficitur si per eius vocem amor domini in proximi mente generatur.


Ad quam rem nobis idonee confirmandam adest beata felicitas cuius hodie natalitia celebramus quae credendo exstitit ancilla christi et praedicando facta est mater christi septem quippe filios sicut in gestis eius emendatioribus legitur sic post se timuit vivos in carne relinquere sicut carnales parentes solent metuere ne mortuos praemittant in persecutionis enim labore deprehensa filiorum corda in amore supernae patriae praedicando roboravit et parturivit spiritu quos carne pepererat ut praedicatione pareret deo quos carne pepererat mundo considerate fratres charissimi in femineo corpore virile pectus ad mortem stetit imperterrita amittere se in filiis lumen veritatis timuit si non fuisset orbata nunquid ergo hanc feminam martyrem dixerim sed plus quam martyrem certe dominus cum de ioanne loqueretur dixit quid existis in desertum videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam et ioannes ipse requisitus respondit dicens non sum propheta qui enim se plus quam prophetam noverat esse prophetam negabat qui idcirco plus quam propheta dicitur quia prophetae officium est ventura praenuntiare non etiam ostendere ioannes vero plus quam propheta est quia quem verbo dixit digito ostendit non ergo hanc feminam martyrem sed plus quam martyrem dixerim quae septem pignoribus ad regnum praemissis toties ante se mortua ad poenas prima venit sed pervenit octava aspexit mater et cruciata et imperterrita filiorum mortem spei gaudium adhibuit dolori naturae timuit viventibus gavisa est morientibus optavit nullum post se relinquere ne si quem haberet superstitem non posset habere consortem nemo ergo ex vobis fratres charissimi existimet quod eius cor morientibus filiis etiam carnalis affectus minime pulsarit neque enim filios quos carnem suam esse noverat sine dolore poterat morientes videre sed erat vis amoris interior quae dolorem vinceret carnis unde et passuro petro dicitur cum senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo tu non vis neque enim si plenissime petrus nollet pro christo pati potuisset sed martyrium quod per infirmitatem carnis noluit per virtutem spiritus amavit qui dum per carnem ad poenas trepidat per spiritum ad gloriam exsultat actumque est ut cruciatum martyrii nolendo voluisset sic nos quoque cum gaudium quaerimus salutis amarum poculum sumimus purgationis amaritudo quidem in poculo displicet sed restituenda per amaritudinem salus placet amavit ergo iuxta carnem felicitas filios suos sed pro amore coelestis patriae mori etiam coram se voluit quos amavit ipsa eorum vulnera accepit sed ipsa in eisdem ad regnum praevenientibus excrevit.


Recte ergo hanc feminam ultra martyrem dixerim quae toties in filiis desiderabiliter exstincta dum multiplex martyrium obtinuit ipsam quoque martyrii palmam vicit fertur apud veteres mos fuisse ut quisquis consul existeret iuxta ordinem temporum honoris sui locum teneret at si quis posterius ad consulatum veniens consul non semel sed bis fortasse aut tertio fieret etiam illos laude et honore transcenderet qui non plus quam semel consules exstitissent vicit ergo beata felicitas martyres quae tot ante se morientibus filiis pro christo frequenter occubuit quia et amori illius sola sua mors minime suffecit consideremus fratres hanc feminam consideremus nos qui membris corporis viri sumus in eius comparatione quid existimabimur saepe namque agenda aliqua bona proponimus sed si unus contra nos vel levissimus sermo ab ore irridentis eruperit ab intentione actionis nostrae fracti protinus et confusi resilimus ecce nos plerumque a bono opere verba revocant felicitatem vero a sancta intentione frangere nec tormenta potuerunt nos in auram maledictionis impingimus haec ad regnum etiam per ferrum exiit nihilque esse quod obsistebat aestimavit nos ad praecepta dominica largiri nostra saltem superflua nolumus haec non solum deo suam substantiam contulit sed pro illo etiam propriam carnem dedit nos cum ex divina iussione filios amittimus sine consolatione lugemus haec eos velut mortuos plangeret si non obtulisset cum ergo ad illud terribile examen districtus iudex venerit quid nos viri dicemus cum huius feminae gloriam viderimus de debilitate mentis suae quae tunc erit viris excusatio quando haec ostendetur quae cum saeculo et sexum vicit sequamur ergo fratres charissimi districtam et asperam redemptoris viam usu quippe virtutum ita iam plana facta est ut per eam feminis libeat ambulare despiciamus cuncta praesentia nulla sunt etenim quae transire possunt turpe sit diligere quod constat citius perire non nos terrenarum rerum amor superet non superbia inflet non ira dilaniet non luxuria polluat non invidia consumat amore nostri fratres charissimi redemptor noster occubuit et nos amore eius discamus vincere nosmetipsos quod si perfecte agimus non solum imminentes poenas evademus sed una cum martyribus gloria remunerabimur nam quamvis occasio persecutionis desit habet tamen et pax nostra martyrium suum quia etsi carnis colla ferro non subdimus spiritali tamen gladio carnalia desideria in mente trucidamus ipso adiuvante etc

LECTIO S. EVANG. SEC. JOAN. XX 11-18

In illo tempore maria stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus iesu dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt dominum meum et nescio ubi posuerunt eum haec cum dixisset conversa est retrorsum et vidit iesum stantem et non sciebat quia iesus est dicit ei iesus mulier quid ploras quem quaeris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam dicit ei iesus maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister dicit ei iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad patrem meum et patrem vestrum deum meum et deum vestrum venit maria magdalene annuntians discipulis quia vidi dominum et haec dixit mihi maria magdalene quae fuerat in civitate peccatrix amando veritatem lavit lacrymis maculas criminis et vox veritatis impletur qua dicitur dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum quae enim prius frigida peccando remanserat postmodum amando fortiter ardebat nam postquam venit ad monumentum ibique corpus dominicum non invenit sublatum credidit atque discipulis nuntiavit qui venientes viderunt atque ita esse ut mulier dixerat crediderunt et de eis protinus scriptum est abierunt ergo discipuli ad semetipsos ac deinde subiungitur maria autem stabat ad monumentum foris plorans qua in re pensandum est huius mulieris mentem quanta vis amoris accenderat quae a monumento domini etiam discipulis recedentibus non recedebat exquirebat quem non invenerat flebat inquirendo et amoris sui igne succensa eius quem ablatum credidit ardebat desiderio unde contigit ut eum sola tunc videret quae remansit ut quaereret quia nimirum virtus boni operis perseverantia est et voce veritatis dicitur qui autem perseveraverit usque in finem hic salvus erit et praecepto legis cauda hostiae in sacrificio iubetur offerri in cauda quippe finis est corporis et ille bene immolat qui sacrificium boni operis usque ad finem debitae perducit actionis hinc ioseph inter reliquos fratres talarem tunicam habuisse describitur tunica quippe usque ad talum est opus bonum usque ad consummationem sed maria cum fleret inclinavit se et prospexit in monumentum certe iam monumentum vacuum viderat iam sublatum dominum nuntiaverat quid est quod se iterum inclinat iterum videre desiderat sed amanti semel aspexisse non sufficit quia vis amoris intentionem multiplicat inquisitionis quaesivit ergo prius et minime invenit perseveravit ut quaereret unde et contigit ut inveniret actumque est ut desideria dilata crescerent et crescentia caperent quod invenissent.


Hinc est enim quod de eodem sponso ecclesia in canticis canticorum dicit in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quae defectum quoque inventionis ingeminat dicens quaesivi illum et non inveni (ibid) sed quia diu inventio se non elongat si inquisitio non desistat adiungit invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem diligit anima mea vidistis paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea dilectum namque in lectulo quaerimus quando in praesentis vitae aliquantula requie redemptoris nostri desiderio suspiramus per noctem quaerimus quia etsi iam in illo mens vigilat tamen adhuc oculus caligat sed qui dilectum suum non invenit restat ut surgat et civitatem circumeat id est sanctam electorum ecclesiam mente et inquisitione percurrat per vicos eum et plateas quaerat id est per angusta et lata gradientes aspiciat ut si qua in eis valeat invenire eius vestigia exquirat quia sunt nonnulli etiam vitae saecularis qui imitandum aliquid habeant de actione virtutis quaerentes autem nos vigiles inveniunt qui custodiunt civitatem quia sancti patres qui ecclesiae statum custodiunt bonis nostris studiis occurrunt ut suo vel verbo vel scripto nos doceant quos cum paululum pertransimus invenimus quem diligimus quia redemptor noster etsi humilitate homo inter homines divinitate tamen super homines fuit cum ergo transeuntur vigiles dilectus invenitur quia cum prophetas et apostolos infra ipsum esse conspicimus illum qui natura deus est esse supra homines consideramus prius ergo non inveniendus quaeritur ut post inventus strictius teneatur sancta enim desideria ut praediximus dilatione crescunt si autem dilatione deficiunt desideria non fuerunt hoc amore arsit quisquis ad veritatem pertingere potuit hinc namque david ait sitivit anima mea ad deum vivum quando veniam et apparebo ante faciem dei hinc nos admonet dicens quaerite faciem eius semper hinc propheta ait anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te hinc iterum ecclesia in canticis canticorum dicit vulnerata charitate ego sum iustum quippe est ut ex visione medici pertingat ad salutem quae per aestum eius desiderii vulnus amoris portat in pectore hinc rursus ait anima mea liquefacta est ut dilectus locutus est mens namque hominis conditoris sui speciem non quaerentis male dura est quia in semetipsa remanet frigida at si ardere iam ex desiderio coeperit ad sequendum quem diligit liquefacta per ignem amoris currit fit desiderio anxia vilescunt in saeculo cuncta quae placebant nihil est quod extra conditorem libeat et quae prius delectabant animum fiunt postmodum vehementer onerosa nihil eius moestitiam consolatur quousque adhuc qui desideratur non aspicitur moeret mens lux ipsa fastidio est talique igne in mente decoquitur rubigo culpae et succensus animus quasi auri more quia per usum speciem perdidit per incendium clarescit.


Ista itaque quae sic amat quae se ad monumentum quod perspexerat iterum inclinat videamus quo fructu vis amoris in ea ingeminat opus inquisitionis sequitur vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus iesu quid est quod in loco dominici corporis duo angeli videntur unus ad caput atque alius ad pedes sedens nisi quia latina lingua angelus nuntius dicitur et ille ex passione sua nuntiandus erat qui et deus est ante saecula et homo in fine saeculorum quasi ad caput sedet angelus cum per apostolum ioannem praedicatur quia in principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum et quasi ad pedes sedet angelus cum dicit verbum caro factum est et habitavit in nobis possumus etiam per duos angelos duo testamenta cognoscere unum prius et aliud sequens qui videlicet angeli per locum dominici corporis sibimet sunt coniuncti quia nimirum utraque testamenta dum pari sensu incarnatum et mortuum ac resurrexisse dominum nuntiant quasi testamentum prius ad caput et testamentum posterius ad pedes sedet unde et duo cherubim quae propitiatorium tegunt sese invicem aspiciunt versis vultibus in propitiatorium cherubim quippe plenitudo scientiae dicitur et quid per duo cherubim nisi utraque testamenta signantur quid vero per propitiatorium nisi incarnatus dominus figuratur de quo ioannes ait ipse est enim propitiatio pro peccatis nostris et dum testamentum vetus hoc faciendum denuntiat quod testamentum novum de domino factum clamat quasi utraque cherubim se invicem aspiciunt dum vultus in propitiatorium vertunt quia dum inter se positum incarnatum dominum vident a suo aspectu non discrepant quae dispensationis eius mysterium concorditer narrant requirunt mariam angeli dicentes mulier quid ploras et dicit eis quia tulerunt dominum meum et nescio ubi posuerunt eum ipsa namque sacra eloquia quae in nobis lacrymas amoris excitant easdem lacrymas consolantur dum nobis redemptoris nostri speciem promittunt sed notandum iuxta historiam est quod mulier non ait tulerunt corpus domini mei sed tulerunt dominum meum usus namque sacri eloquii est ut aliquando ex parte totum aliquando vero ex toto partem significet ex parte etenim totum signat sicut de iacob filiis scriptum est quia descendit iacob in aegyptum in animabus septuaginta neque enim in aegyptum animae sine corporibus descenderunt sed per solam animam totus homo significatur quia ex parte totum exprimitur et solum dominicum corpus in monumento iacuerat et maria non corpus domini sed sublatum dominum quaerebat videlicet ex toto designans partem.


Haec cum dixisset conversa retrorsum vidit iesum stantem et nesciebat quia iesus esset notandum quod maria quae adhuc de domini resurrectione dubitabat retrorsum conversa est ut videret iesum quia videlicet per eamdem dubitationem suam quasi tergum in domini faciem miserat quem resurrexisse minime credebat sed quia amabat et dubitabat videbat et non agnoscebat eumque illi et amor ostendebat et dubietas abscondebat cuius adhuc ignorantia exprimitur cum subinfertur et nesciebat quia iesus esset qui dixit ei mulier quid ploras quem quaeris interrogatur doloris causa ut augeatur desiderium quatenus cum nominaret quem quaereret in amore eius ardentius aestuaret illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam forsitan nec errando haec mulier erravit quae iesum hortulanum credidit an non ei spiritaliter hortulanus erat qui in eius pectore per amoris sui semina virtutum virentia plantabat sed quid est quod viso eo quem hortulanum credidit cui necdum dixerat quem quaerebat ait domine si tu sustulisti eum quasi enim iam dixisset ex cuius desiderio plangeret eum dicit quem non dixerat sed vis amoris hoc agere solet in animo ut quem ipse semper cogitat nullum alium ignorare credat recte et haec mulier quem quaerit non dicit et tamen dicit si tu sustulisti eum quia alteri non putat incognitum quem sic ipsa continuo plangit desiderio dicit ei iesus maria postquam eam communi vocabulo appellavit ex sexu et agnitus non est vocat ex nomine ac si ei aperte dicat recognosce eum a quo recognosceris perfecto quoque viro dicitur novi te ex nomine quia homo commune omnium nostrum vocabulum est moyses vero proprium cui recte dicitur quia ex nomine scitur ac si ei aperte dominus dicat non te generaliter ut caeteros sed specialiter scio maria ergo quia vocatur ex nomine recognoscit auctorem atque eum protinus rabboni id est magistrum vocat quia et ipse erat qui quaerebatur exterius et ipse qui eam interius ut quaereret docebat iam vero ab evangelista non subditur quid mulier fecit sed ex eo innuitur quod audivit cui dicitur noli me tangere nondum enim ascendi ad patrem meum in his namque verbis ostenditur quod maria amplecti voluit eius vestigia quem recognovit sed ei magister dicit noli me tangere non quia post resurrectionem dominus tactum renuit feminarum cum de duabus ad sepulcrum eius venientibus scriptum sit accesserunt et tenuerunt pedes eius.


Sed cur tangi non debeat ratio quoque additur cum subinfertur nondum enim ascendi ad patrem meum in corde etenim nostro tunc iesus ad patrem ascendit cum aequalis creditur patri nam quisquis eum aequalem patri non credit adhuc in eius pectore ad patrem dominus non ascendit ille ergo iesum veraciter tangit qui patri filium coaeternum credit in corde etenim pauli iam ad patrem iesus ascenderat cum idem paulus dicebat qui cum in forma dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo unde ioannes quoque redemptorem nostrum manu fidei tetigit qui ait in principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum hoc erat in principio apud deum omnia per ipsum facta sunt tangit ergo dominum qui eum patri aeternitate substantiae aequalem credit sed fortasse aliquis tacita quaestione pulsatur quomodo filius patri esse aequalis possit qua in re humana natura quod admirando comprehendere non valet restat ut hoc sibi esse credibile ex admiratione alia sciat habet namque quod ad haec sibi sub brevitate respondeat constat enim quia ipse creavit matrem in cuius virgineo utero ex humanitate crearetur quid ergo mirum si aequalis est patri qui prior est matre paulo quoque attestante didicimus christum dei virtutem et dei sapientiam qui ergo filium minorem putat patri specialiter derogat cuius sapientiam ei esse inaequalem fatetur quis etenim homo potens aequanimiter ferret si quis ei diceret magnus quidem es sed tamen sapientia tua te minor est ipse quoque dominus dicit ego et pater unum sumus et rursus ait pater maior me est de quo etiam scriptum est quia subditus erat parentibus suis quid ergo mirum si ex humanitate sua minorem se patre asserit in coelo ex qua subiectus erat etiam parentibus in terra ex qua humanitate nunc mariae dicitur vade ad fratres meos et dic eis ascendo ad patrem meum et patrem vestrum deum meum et deum vestrum cum meum dicat et vestrum cur non communiter dicit nostrum sed distincte loquens indicat quia eumdem patrem et deum dissimiliter habeat ipse quam nos ascendo ad patrem meum videlicet per naturam et patrem vestrum per gratiam ad deum meum quia descendi ad deum vestrum quia ascendetis quia enim et ego homo deus mihi est quia vos ab errore liberati deus est vobis distincte ergo mihi pater et deus est quia quem ante saecula deum genuit hominem in fine saeculorum mecum creavit venit maria magdalene annuntians discipulis quia vidi dominum et haec dixit mihi ecce humani generis culpa ibi absciditur unde processit quia enim in paradiso mulier viro propinavit mortem a sepulcro mulier viris annuntiat vitam et dicta sui vivificatoris narrat quae mortiferi serpentis verba narraverat ac si humano generi non verbis dominus sed rebus dicat de qua manu vobis illatus est potus mortis de ipsa suscipite poculum vitae.


Haec de expositione lectionis evangelicae succincte transcurrimus nunc opitulante eodem de quo loquimur domino et resurrectionis eius gloriam et pietatis viscera consideremus citius enim a morte voluit resurgere ne nostra diu anima in infidelitatis morte remaneret unde bene quoque per psalmistam dicitur de torrente in via bibet propterea exaltabit caput in humano quippe genere ab ipso mundi initio torrens mortis effluxerat sed de hoc torrente dominus in via bibit quia mortem in transitu gustavit atque ideo exaltavit caput quia hoc quod moriendo in sepulcro posuit resurgendo super angelos elevavit et inde antiquum hostem in aeternum perculit unde saevire contra se manus persequentium temporaliter permisit quod aperte dominus beato iob indicat dicens nunquid capies leviathan hamo per leviathan quippe quod additamentum eorum dicitur cetus ille devorator humani generis designatur qui dum se divinitatem homini addere spopondit immortalitatem sustulit qui praevaricationis quoque culpam quam primo homini propinavit dum se sequentibus pessima persuasione multiplicat poenas eis sine cessatione coacervat in hamo autem esca ostenditur aculeus occultatur hunc ergo pater omnipotens hamo coepit quia ad mortem illius unigenitum filium incarnatum misit in quo et caro passibilis videri posset et divinitas impassibilis videri non posset cumque in eo serpens iste per manus persequentium escam corporis momordit divinitatis illum aculeus perforavit prius vero eum in miraculis deum cognoverat sed de cognitione sua ad dubitationem cecidit quando hunc passibilem vidit quasi hamus ergo fauces glutientis tenuit dum in illo esca carnis patuit quam devorator appeteret et divinitas passionis tempore latuit quae necaret in hamo eius incarnationis captus est quia dum in illo appetit escam corporis transfixus est aculeo divinitatis ibi quippe inerat humanitas quae ad se devoratorem duceret ibi divinitas quae perforaret ibi aperta infirmitas quae provocaret ibi occulta virtus quae raptoris faucem transfigeret in hamo igitur captus est quia inde interivit unde momordit et quos iure tenebat mortales perdidit quia eum in quo ius non habuit morte appetere immortalem praesumpsit.


Hinc est etiam quod haec ipsa de qua loquimur maria vivit quia ille pro humano genere qui morti nihil debebat occubuit hinc est quod nos quotidie ad vitam post culpas revertimur quia ad poenam nostram conditor sine culpa descendit ecce iam antiquus hostis ea quae de humano genere coeperat spolia amisit supplantationis suae victoriam perdidit quotidie peccatores ad vitam redeunt quotidie de eius faucibus redemptoris manu rapiuntur unde bene quoque ad beatum iob voce dominica iterum dicitur aut armilla perforabis maxillam eius armilla ubi ponitur ambiendo constringit quid ergo per armillam nisi circumplectens nos divina misericordia designatur quae leviathan istius maxillam perforat dum nobis post perpetrata quae prohibuit adhuc poenitentiae remedium ostendit armilla dominus maxillam leviathan perforat quia ipse ineffabili misericordiae suae potentia sic malitiae antiqui hostis obviat ut aliquando eos etiam quos iam coepit amittat et quasi ab ore illius cadunt qui post perpetratas culpas ad innocentiam redeunt quis enim ore illius semel raptus maxillam eius evaderet si perforata non esset an non in ore petrum tenuit cum negavit an non in ore david tenuit cum in tantam se luxuriae voraginem mersit sed dum ad vitam uterque per poenitentiam rediit leviathan iste eos aliquo modo quasi per maxillae suae foramen amisit per foramen ergo maxillae ab eius ore subtracti sunt qui post perpetrationem tantae nequitiae poenitendo redierunt quis autem hominum leviathan istius os evadat ut illicita nulla committat sed hinc cognoscimus quantum redemptori humani generis debitores sumus qui non solum nos in ore leviathan ire prohibuit sed ab ore etiam eius redire concessit qui spem peccatori non abstulit quia maxillam eius ut evadendi viam tribueret perforavit ut saltem post morsum fugiat qui incautus prius cavere noluit ne morderetur ubique ergo nobis occurrit superna medicina quia et dedit homini praecepta ne peccet et tamen peccanti dedit remedia ne desperet unde cavendum summopere est ne quis delectatione peccati leviathan istius ore rapiatur et tamen si raptus fuerit non desperet quia si peccatum perfecte lugeat adhuc foramen in maxilla eius invenit per quod evadat.


Adest testis divinae misericordiae haec ipsa de qua loquimur maria de qua pharisaeus dum pietatis fontem vellet obstruere dicebat hic si esset propheta sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum quia peccatrix est sed lavit lacrymis maculas cordis et corporis et redemptoris sui vestigia tetigit quae sua itinera prava dereliquit sedebat ad pedes iesu verbumque de ore illius audiebat viventi adhaeserat mortuum quaerebat viventem reperit quem mortuum quaesivit tantumque apud eum locum gratiae invenit ut hunc ipsis quoque apostolis eius videlicet nuntiis ipsa nuntiaret quid itaque fratres quid in hac re debemus aspicere nisi immensam misericordiam conditoris nostri qui nobis velut in signo ad exemplum poenitentiae posuit eos quos per poenitentiam vivere post lapsum fecit perpendo enim petrum considero latronem aspicio zacchaeum intueor mariam et nihil in his aliud video nisi ante oculos nostros posita spei et poenitentiae exempla fortasse enim in fide lapsus est aliquis aspiciat petrum qui amare flevit quod timide negaverat alius contra proximum suum in malitia crudelitatis exarsit aspiciat latronem qui et in ipso mortis articulo ad vitae praemia poenitendo pervenit alius avaritiae aestibus anhelans aliena diripuit aspiciat zacchaeum qui si quid alicui abstulit quadruplum reddidit alius libidinis igne succensus carnis munditiam perdidit aspiciat mariam quae in se amorem carnis igne divini amoris excoxit ecce omnipotens deus ubique oculis nostris quos imitari debeamus obiicit ubique exempla suae misericordiae opponit mala ergo iam displiceant vel experta libenter obliviscitur omnipotens deus quod nocentes fuimus paratus est poenitentiam nostram nobis ad innocentiam deputare inquinati post aquas salutis renascamur ex lacrymis itaque iuxta primi pastoris vocem sicut modo geniti infantes lac concupiscite redite parvuli filii ad sinum matris vestrae aeternae sapientiae sugite larga ubera pietatis dei transacta plangite imminentia vitate redemptor noster momentaneos fletus nostros aeterno consolabitur gaudio qui vivit et regnat cum deo patre in unitate spiritus sancti deus per omnia saecula saeculorum amen.

LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. VII 36-50

In illo tempore rogabat iesum quidam pharisaeus ut manducaret cum illo et ingressus domum pharisaei discubuit et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod iesus accubuisset in domo pharisaei attulit alabastrum unguenti et stans retro secus pedes eius lacrymis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento ungebat videns autem pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum quia peccatrix est et respondens iesus dixit ad illum simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos et alius quinquaginta non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diligit respondens simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti et conversus ad mulierem dixit simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrymis suis rigavit pedes meos et capillis suis tersit osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos propter quod dico tibi remittuntur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata tua et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace cogitanti mihi de mariae poenitentia flere magis libet quam aliquid dicere cuius enim vel saxeum pectus illae huius peccatricis lacrymae ad exemplum poenitendi non emolliant consideravit namque quid fecit et noluit moderari quid faceret super convivantes ingressa est non iussa venit inter epulas lacrymas obtulit discite quo dolore ardet quae flere et inter epulas non erubescit hanc vero quam lucas peccatricem mulierem ioannes mariam nominat illam esse mariam credimus de qua marcus septem daemonia eiecta fuisse testatur et quid per septem daemonia nisi universa vitia designantur quia enim septem diebus omne tempus comprehenditur recte septenario numero universitas figuratur septem ergo daemonia maria habuit quae universis vitiis plena fuit sed ecce quia turpitudinis suae maculas aspexit lavanda ad fontem misericordiae cucurrit convivantes non erubuit nam quia semetipsam graviter erubescebat intus nihil esse credidit quod verecundaretur foris quid ergo miramur fratres mariam venientem an dominum suscipientem suscipientem dicam an trahentem dicam melius trahentem et suscipientem quia nimirum ipse eam per misericordiam traxit intus qui per mansuetudinem suscepit foris sed iam textum sancti evangelii percurrentes ipsum quoque ordinem quo venerit sananda videamus.


Attulit alabastrum unguenti et stans retro secus pedes iesu lacrymis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento ungebat liquet fratres quod illicitis actibus prius mulier intenta unguentum sibi pro odore suae carnis adhibuit quod ergo sibi turpiter exhibuerat hoc iam deo laudabiliter offerebat oculis terrena concupierat sed hos iam per poenitentiam conterens flebat capillos ad compositionem vultus exhibuerat sed iam capillis lacrymas tergebat ore superba dixerat sed pedes domini osculans hoc in redemptoris sui vestigia figebat quot ergo in se habuit oblectamenta tot de se invenit holocausta convertit ad virtutum numerum criminum ut totum serviret deo in poenitentia quidquid ex se deum contempserat in culpa sed hoc pharisaeus intuens despicit et non solum venientem peccatricem mulierem sed etiam suscipientem dominum reprehendit dicens intra se hic si esset propheta sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum quia peccatrix est ecce pharisaeus veraciter apud se superbus et fallaciter iustus aegram reprehendit de aegritudine medicum de subventione qui ipse quoque de elationis vulnere aegrotabat et ignorabat inter duos autem aegros medicus aderat sed unus aeger in febre integrum sensum tenebat alter vero in febre carnis et sensum perdiderat mentis illa quippe flebat quod fecerat pharisaeus autem de falsa iustitia elatus vim suae invaletudinis exaggerabat in aegritudine ergo et sensum perdiderat qui hoc ipsum quoque quod a salute longe esset ignorabat sed inter haec nos gemitus cogit quosdam nostri ordinis viros intueri qui sacerdotali officio praediti si quid fortasse iuste exterius vel tenuiter egerint protinus subiectos despiciunt et peccatores quosque in plebe positos dedignantur eisque compati culpam suam confitentibus nolunt ac velut pharisaei more a peccatrice muliere tangi despiciunt quae profecto mulier si ad pharisaei pedes venisset nimirum calcibus repulsa discederet inquinari enim se alieno peccato crederet sed quia hunc vera iustitia non replebat de alieno vulnere aegrotabat unde semper necesse est ut cum peccatores quosque conspicimus nosmetipsos prius in illorum calamitate defleamus quia fortasse in similibus aut lapsi sumus aut labi possumus si lapsi non sumus et si censura magisterii debet semper virtute disciplinae vitia persequi oportet tamen ut sollicite discernamus quia districtionem debemus vitiis compassionem naturae si enim feriendus est peccator nutriendus est proximus cum vero iam per poenitentiam percutit ipse quod fecit iam noster proximus peccator non est quia cum dei se iustitia contra se dirigit et hoc in se punit quod iustitia divina reprehendit.


Sed iam iste superbus et arrogans qua sententia convincatur audiamus de duobus quippe ei debitoribus paradigma opponitur quorum unus minus et alius amplius debet utrorumque debito dimisso quis amplius largitorem debiti diligat interrogatur quibus verbis protinus ille respondit ille plus diligit cui plus dimittitur qua in re notandum est quia dum sua sententia pharisaeus convincitur quasi phreneticus funem portat ex quo ligetur enumerantur ei bona peccatricis enumerantur mala falsi iusti cum dicitur intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrymis rigavit pedes meos et capillis suis tersit osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos post enumerationem vero subinfertur sententia propter quod dico tibi remittuntur ei peccata multa quoniam dilexit multum quid fratres mei esse dilectionem credimus nisi ignem et quid culpam nisi rubiginem unde nunc dicitur remittuntur ei peccata multa quia dilexit multum ac si aperte diceretur incendit plene peccati rubiginem quia ardet valide per amoris ignem tanto namque amplius peccati rubigo consumitur quanto peccatoris cor magno charitatis igne concrematur ecce ea quae ad medicum venerat aegra sanata est sed de salute eius adhuc alii aegrotant nam simul discumbentes conquesti sunt intra se dicentes quis est hic qui etiam peccata dimittit sed coelestis medicus aegros non despicit quos etiam de medicamento fieri deteriores videt eam autem quam sanaverat per pietatis suae sententiam confirmat dicens fides tua te salvam fecit vade in pace fides etenim salvam fecit quia hoc quod petiit posse se accipere non dubitavit sed ipsam quoque spei certitudinem iam ab illo acceperat a quo per spem etiam salutem quaerebat in pace autem ire praecipitur ut a veritatis itinere in viam scandali ulterius non derivetur unde et per zachariam dicitur ad dirigendos pedes nostros in viam pacis tunc enim gressus nostros in viam pacis dirigimus quando per illud actionum iter pergimus in quo ab auctoris nostri gratia non discordamus.


Haec fratres charissimi historica expositione transcurrimus nunc vero si placet ea quae dicta sunt mystico intellectu disseramus quem namque pharisaeus de falsa iustitia praesumens nisi iudaicum populum quem peccatrix mulier sed ad vestigia domini veniens et plorans nisi conversam gentilitatem designat quae cum alabastro venit unguentum fudit retro secus pedes domini stetit lacrymis pedes rigavit capillis tersit eosdemque quos infundebat et tergebat pedes osculari non desiit nos ergo nos illa mulier expressit si toto corde ad dominum post peccata redeamus si eius poenitentiae luctus imitemur quid namque unguento nisi bonae odor opinionis exprimitur unde et paulus dicit christi bonus odor sumus deo in omni loco si igitur recta opera agimus quibus opinionis bonae odore ecclesiam respergamus quid in domini corpore nisi unguentum fundimus sed secus pedes iesu mulier stetit contra pedes enim domini stetimus cum in peccatis positi eius itineribus retinebamur sed si ad veram poenitentiam post peccata convertimur iam retro secus pedes stamus quia eius vestigia sequimur quem impugnabamus lacrymis mulier pedes eius rigat quod nos quoque veraciter agimus si quibuslibet ultimis membris domini per compassionis affectum inclinamur si sanctis eius in tribulatione compatimur si eorum tristitiam nostram putamus capillis mulier pedes quos rigaverat tersit capilli quippe superfluunt corpori et quid abundans terrena substantia nisi capillorum speciem tenet quae dum ad usum necessitatis superfluit etiam abscissa non sentit capillis ergo pedes domini tergimus quando sanctis eius quibus ex charitate compatimur etiam ex his quae nobis superfluunt miseremur quatenus sic mens per compassionem doleat ut etiam larga manus affectum doloris ostendat rigat namque lacrymis redemptoris pedes sed capillis suis non tergit qui utcunque proximorum dolori compatitur sed tamen eis ex his quae sibi superfluunt non miseretur plorat et non tergit qui verba quidem doloris tribuit sed non ministrando quae desunt vim doloris minime abscidit osculatur mulier pedes quos tergit quod nos quoque plene agimus si studiose diligimus quos ex largitate continemus ne gravis nobis sit necessitas proximi ne ipsa nobis eius indigentia quae sustentatur fiat onerosa et cum manus necessaria tribuit animus a dilectione torpescat potest quoque per pedes ipsum mysterium incarnationis eius intelligi quo divinitas terram tetigit quia carnem sumpsit verbum enim caro factum est et habitavit in nobis osculamur ergo redemptoris pedes cum mysterium incarnationis eius ex toto corde diligimus unguento pedes ungimus cum ipsam humanitatis eius potentiam sacri eloquii bona opinione praedicamus sed hoc pharisaeus videt et invidet quia cum iudaicus populus gentilitatem deum praedicare conspicit sua apud se malitia tabescit sed redemptor noster facta eiusdem mulieris quasi bona gentilitatis enumerat ut in quo malo iudaicus populus iaceat agnoscat nam sic pharisaeus retunditur ut per eum sicut diximus perfidus ille populus ostendatur intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrymis rigavit pedes meos aqua quippe extra nos est lacrymarum humor intra nos quia videlicet infidelis ille populus nec ea quae extra se erant unquam pro domino tribuit conversa autem gentilitas pro eo non solum rerum substantiam sed etiam sanguinem fudit osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos osculum quippe dilectionis est signum et infidelis ille populus deo osculum non dedit quia ex charitate eum amare noluit cui ex timore servivit vocata autem gentilitas redemptoris sui vestigia osculari non cessat quia in eius amore continuo suspirat unde et sponsae voce de eodem redemptore suo in canticis canticorum dicitur osculetur me osculo oris sui osculum recte conditoris sui desiderat quae se ei obsequi per amorem parat oleo caput meum non unxisti si pedes domini mysterium incarnationis eius accipimus congrue per caput illius ipsa divinitas designatur unde et per paulum dicitur caput christi deus in deo quippe et non in se quasi in homine credere iudaicus populus fatebatur sed pharisaeo dicitur oleo caput meum non unxisti quia ipsam quoque divinitatis eius potentiam in qua se iudaicus populus credere spopondit digna laude praedicare neglexit haec autem unguento unxit pedes meos quia dum incarnationis eius mysterium gentilitas credidit summa laude etiam eius ima praedicavit sed iam redemptor noster enumerata bona concludit cum per sententiam subdit propter quod dico tibi remittuntur ei peccata multa quoniam dilexit multum ac si aperte dicat et si durum est valde quod coquitur abundat tamen amoris ignis quo etiam dura consumantur.


Libet inter haec considerationem tantae pietatis intueri peccatricis mulieris opera sed poenitentis qua aestimatione veritas apud se servat quae eius adversario sub tanta distributione enumerat ad pharisaei prandium dominus discumbebat sed apud poenitentem mulierem mentis epulis delectabatur apud pharisaeum veritas pascebatur foris apud peccatricem mulierem sed tamen conversam pascebatur intus unde et ei sancta ecclesia quem sub specie hinnuli cervorum quaerit in canticis canticorum dicit indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie cervorum quippe hinnulus dominus appellatur iuxta assumptam carnem antiquorum filius patrum ferventior vero in meridie aestus ardescit et umbrosum locum hinnulus quaerit quem aestus igne non afficit in illis ergo cordibus dominus requiescit quae amor praesentis saeculi non incendit quae carnis desideria non exurunt quae incensa suis anxietatibus in huius mundi concupiscentiis non arescunt unde et mariae dicitur spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi umbrosa ergo loca in meridie ad pascendum hinnulus quaerit quia talibus mentibus dominus pascitur quae per respectum gratiae temperatae corporalibus desideriis non uruntur plus ergo poenitens mulier pascebat intus quam pharisaeus dominum pascebat foris quia ab aestu carnalium quasi hinnulus redemptor noster ad illius mentem fugerat quam post vitiorum ignem poenitentiae umbra temperabat pensemus quantae pietatis peccatricem mulierem non solum ad se admittere sed ei etiam ad tangendum pedes praebere consideremus gratiam misericordis dei et damnemus multitudinem reatus nostri ecce peccatores videt et sustinet resistentes tolerat et tamen quotidie per evangelium clementer vocat confessionem nostram ex puro corde desiderat et cuncta quae delinquimus relaxavit temperavit nobis districtionem legis misericordia redemptoris in illa quippe scriptum est si quis hoc vel illud fecerit morte moriatur si quis haec vel illa fecerit lapidibus obruatur apparuit conditor et redemptor noster in carne confessioni peccatorum non poenam sed vitam promittit mulierem sua vulnera confitentem suscipit et sanam dimittit inflexit ergo ad misericordiam duritiam legis quia quos iuste illa damnat ipse misericorditer liberat unde bene quoque in lege scriptum est quia manus moysi erant graves sumentes ergo lapidem posuerunt subter in quo sedit aaron autem et hur sustentabant manus eius moyses quippe sedit in lapide cum lex requievit in ecclesia sed haec eadem lex manus graves habuit quia peccantes quosque non misericorditer pertulit sed severa districtione percussit aaron vero mons fortitudinis hur autem ignis interpretatur quem itaque mons iste fortitudinis signat nisi redemptorem nostrum de quo per prophetam dicitur erit in novissimis diebus praeparatus mons domus domini in vertice montium aut quis per ignem nisi spiritus sanctus figuratur de quo idem redemptor dicit ignem veni mittere in terram aaron ergo et hur graves manus moysi sustinent atque sustentando leviores reddunt quia mediator dei et hominum cum igne sancti spiritus veniens mandata legis gravia quae dum carnaliter tenerentur portari non poterant tolerabilia nobis per spiritalem intelligentiam ostendit quasi enim manus moysi leves reddidit quia pondus mandatorum legis ad virtutem confessionis retorsit hanc nobis sequentibus misericordiae promissionem innuit cum per prophetam dicit nolo mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat hinc iterum sub iudaeae specie unicuique peccatrici animae dicitur si dereliquerit vir uxorem suam et illa recedens duxerit virum alterum nunquid revertetur ad eam ultra nunquid non polluta et contaminata erit mulier illa tu autem fornicata es cum amatoribus multis verumtamen revertere ad me dicit dominus ecce paradigma turpis mulieris dedit ostendit quod post turpitudinem recipi non possit sed hoc ipsum paradigma quod protulit per misericordiam vincit cum dicit fornicantem mulierem recipi nequaquam posse et tamen ipse fornicantem animam ut recipiat exspectat.


Pensate fratres pondus tantae pietatis dicit quod fieri non potest et demonstrat quia hoc ipse facere etiam contra morem potest ecce vocat et quos inquinatos denuntiat hos etiam amplecti quaerit a quibus desertum esse se queritur nemo ergo tantae misericordiae tempus perdat nemo oblata remedia divinae pietatis abiiciat ecce superna benignitas aversos nos revocat et nobis revertentibus suae clementiae sinum parat unusquisque ergo penset quo debito constringitur quando illum deus exspectat nec contemptus exasperatur qui ergo permanere noluit redeat qui stare contempsit saltem post lapsum surgat quanto nos amore conditor noster exspectat insinuat cum per prophetam dicit attendi et auscultavi nemo quod bonum est loquitur non est qui recogitet in corde suo et dicat quid feci certe nunquam cogitare mala debuimus sed quia cogitare recta noluimus ecce adhuc sustinet ut recogitemus videte tantae pietatis sinum considerate apertum vobis misericordiae gremium quos male cogitantes perdidit bene recogitantes quaerit ad vos ergo fratres charissimi ad vos oculos mentis reducite et poenitentem peccatricem mulierem in exemplum vobis imitationis anteferte quaeque vos in adolescentia quaeque in iuventute deliquisse meministis deflete morum operumque maculas lacrymis tergite amemus iam redemptoris nostri vestigia quae peccando contempsimus ecce ut diximus ad recipiendos nos supernae pietatis sinus aperitur nec maculosa in nobis vita contemnitur per hoc quod inquinationem nostram perhorrescimus internae iam munditiae concordamus revertentes nos dominus clementer amplectitur quia peccatorum vita ei esse indigna iam non potest quae fletibus lavatur in christo iesu domino nostro qui vivit et regnat cum patre deus in unitate spiritus sancti per omnia saecula saeculorum amen.