veiled dramatists ~ staged life scripts ~ masked actors

liturgical enactments ~ vocational role interpretations ~ theatrical performances

i will change the understanding and expression of christianity in the earth in one generation

DE CATHOLICAE ECCLESIAE UNITATE ~ CYPRIAN ~ ultramontes.pl - intratext.com - en.wikisource.org

LIBER DE CATHOLICAE ECCLESIAE UNITATE S. CYPRIANUS EPISCOPUS CARTHAGINENSIS ET MARTYR

Cum moneat dominus et dicat vos estis sal terrae cumque esse nos iubeat ad innocentiam simplices et tamen cum simplicitate prudentes quid aliud fratres dilectissimi quam providere nos convenit et sollicito corde vigilantes subdoli hostis insidias intelligere pariter et cavere ne qui christum sapientiam dei patris induimus minus sapere in tuenda salute videamur neque enim persecutio sola metuenda est et ea quae subruendis ac deiiciendis dei servis aperta impugnatione grassantur facilior cautio est ubi manifesta formido est et ad certamen animus ante praestruitur quando se adversarius confitetur plus metuendus est et cavendus inimicus cum latenter obrepit cum per pacis imaginem fallens occultis accessibus serpit unde et nomen serpentis accepit ea est eius semper astutia ea est circumveniendi hominis coeca et latebrosa fallacia sic ab initio statim mundi fefellit et verbis mendacibus blandiens rudes animas incauta credulitate decepit sic dominum ipsum tentare conatus quasi obreperet rursus et falleret latenter accessit intellectus tamen est et retusus et ideo prostratus quia agnitus atque detectus unde nobis exemplum datum est veteris hominis viam fugere vestigiis christi vincentis insistere ne denuo incauti in mortis laqueum revolvamur sed ad periculum providi accepta immortalitate potiamur immortalitate autem potiri quomodo possumus nisi ea quibus mors expugnatur et vincitur christi mandata servemus ipso monente et dicente si vis ad vitam venire serva mandata et iterum si feceritis quae mando vobis iam non dico vos servos sed amicos hos denique fortes dicit et stabiles hos super petram robusta mole fundatos hos contra omnes tempestates et turbines seculi immobili et inconcussa firmitate solidatos qui audit inquit verba mea et facit ea similabo eum viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram descendit pluvia venerunt flumina flaverunt venti et impegerunt in domum illam et non cecidit fundata enim fuit super petram verbis igitur eius insistere quaecunque et docuit et fecit discere et facere debemus ceterum credere se in christum quomodo dicit qui non facit quod christus facere praecepit aut unde perveniet ad praemium fidei qui fidem non vult servare mandati nutet necesse est et vagetur et spiritu erroris abreptus velut pulvis quem ventus excutit ventiletur nec ambulando proficiet ad salutem qui salutaris viae non tenet veritatem.


Cavenda sunt autem fratres dilectissimi non solum quae sunt aperta atque manifesta sed et astutae fraudis subtilitate fallentia quid vero astutius quidve subtilius quam ut christi adventu detectus ac prostratus inimicus postquam lux gentibus venit et sospitandis hominibus salutare lumen effulsit ut surdi auditum gratiae spiritualis admitterent aperirent ad deum oculos suos coeci infirmi aeterna sanitate revalescerent claudi ad ecclesiam currerent muti claris vocibus et precibus orarent videns ille idola derelicta et per nimium credentium populum sedes suas ac templa deserta excogitaverit novam fraudem ut sub ipso christiani nominis titulo fallat incautos haereses invenit et schismata quibus subverteret fidem veritatem corrumperet scinderet unitatem quos detinere non potest in viae veteris coecitate circumscribit et decipit novi itineris errore rapit de ipsa ecclesia homines et dum sibi appropinquasse iam lumini atque evasisse seculi noctem videntur alias nescientibus tenebras rursus infundit ut cum evangelio christi et cum observatione eius et lege non stantes christianos se vocent et ambulantes in tenebris habere se lumen existiment blandiente adversario atque fallente qui secundum apostoli vocem transfigurat se velut angelum lucis et ministros suos subornat velut ministros iustitiae asserentes noctem pro die interitum pro salute desperationem sub obtentu spei perfidiam sub praetextu fidei antichristum sub vocabulo christi ut dum verisimilia mentiuntur veritatem subtilitate frustrentur.


Hoc eo fit fratres dilectissimi dum ad veritatis originem non reditur nec caput quaeritur nec magisterii coelestis doctrina servatur quae si quis consideret et examinet tractatu longo atque argumentis opus non est probatio est ad fidem facilis compendio veritatis loquitur dominus ad petrum ego tibi dico inquit quia tu es petrus et super istam petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferorum non vincent eam (et) dabo tibi claves regni coelorum et quae ligaveris super terram erunt ligata et in coelis et quaecunque solveris super terram erunt soluta et in coelis (et iterum eidem post resurrectionem suam dicit pasce oves meas) super (illum) unum aedificat ecclesiam suam (et illi pascendas mandat oves suas) et quamvis apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat et dicat sicut misit me pater et ego mitto vos accipite spiritum sanctum si cuius remiseritis peccata remittentur illi si cuius tenueritis tenebuntur tamen ut unitatem manifestaret (unam cathedram constituit et) unitatis eiusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit hoc erant utique et ceteri apostoli quod fuit petrus pari consortio praediti et honoris et potestatis sed exordium ab unitate proficiscitur (et primatus petro datur) ut ecclesia christi una (et cathedra una) monstretur (et pastores sunt omnes et grex unus ostenditur qui ab apostolis omnibus unanimi consensione pascatur ut ecclesia christi una monstretur) quam unam ecclesiam etiam in cantico canticorum spiritus sanctus ex persona domini designat et dicit una est columba mea perfecta mea una est matri suae electa genitrici suae hanc ecclesiae unitatem qui non tenet tenere se fidem credit qui ecclesiae renititur et resistit (qui cathedram petri super quem fundata est ecclesia deserit) in ecclesia se esse confidit quando et beatus apostolus paulus hoc idem doceat et sacramentum unitatis ostendat dicens unum corpus et unus spiritus una spes vocationis vestrae unus dominus una fides unum baptisma unus deus.


Quam unitatem firmiter tenere et vindicare debemus maxime episcopi qui in ecclesia praesidemus ut episcopatum quoque ipsum unum atque indivisum probemus nemo fraternitatem mendacio fallat nemo fidei veritatem perfida praevaricatione corrumpat episcopatus unus est cuius a singulis in solidum pars tenetur ecclesia quoque una est quae in multitudinem latius incremento foecunditatis extenditur quomodo solis multi radii sed lumen unum et rami arboris multi sed robur unum tenaci radice fundatum et cum de fonte uno rivi plurimi defluunt numerositas licet diffusa videatur exundantis copiae largitate unitas tamen servatur in origine avelle radium solis a corpore divisionem lucis unitas non capit ab arbore frange ramum fractus germinare non poterit a fonte praecide rivum praecisus arescit sic et ecclesia domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit unum tamen lumen est quod ubique diffunditur nec unitas corporis separatur ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit profluentes largiter rivos latius expandit unum tamen caput est et origo una et una mater foecunditatis successibus copiosa illius foetu nascimur illius lacte nutrimur spiritu eius animamur adulterari non potest sponsa christi incorrupta est et pudica unam domum novit unius cubiculi sanctitatem casto pudore custodit haec nos deo servat haec filios regno quos generavit assignat quisquis ab ecclesia segregatus adulterae iungitur a promissis ecclesiae separatur nec perveniet ad christi praemia qui relinquit ecclesiam christi alienus est profanus est hostis est habere iam non potest deum patrem qui ecclesiam non habet matrem si potuit evadere quisquam qui extra arcam noe fuit et qui extra ecclesiam foris fuerit evadit monet dominus et dicit qui non est mecum adversus me est et qui non mecum colligit spargit qui pacem christi et concordiam rumpit adversus christum facit qui alibi praeter ecclesiam colligit christi ecclesiam spargit dicit dominus ego et pater unum sumus et iterum de patre et filio et spiritu sancto scriptum est et hi tres unum sunt et quisquam credit hanc unitatem de divina firmitate venientem sacramentis coelestibus cohaerentem scindi in ecclesia posse et voluntatum collidentium divortio separari hanc unitatem qui non tenet dei legem non tenet non tenet patris et filii fidem vitam non tenet et salutem hoc unitatis sacramentum hoc vinculum concordiae inseparabiliter cohaerentis ostenditur quando in evangelio tunica domini iesu christi non dividitur omnino nec scinditur sed sortientibus de veste christi quis christum indueret integra vestis accipitur et incorrupta atque indivisa tunica possidetur loquitur ac dicit scriptura divina de tunica autem quia de superiore parte non consutilis sed per totum textilis fuerat dixerunt ad invicem non scindamus illam sed sortiamur de ea cuius sit unitatem ille portabat de superiore parte venientem id est de coelo et a patre venientem quae ab accipiente ac possidente scindi omnino non poterat sed totam simul et solidam firmitatem inseparabiliter obtinebat possidere non potest indumentum christi qui scindit et dividit ecclesiam christi contra denique cum salomone moriente regnum eius et populus scinderetur achias propheta ieroboam regi obvius factus in campo in duodecim scissuras vestimentum suum discidit dicens sume tibi decem scissuras quia haec dicit dominus ecce scindo regnum de manu salomonis et dabo tibi decem sceptra et duo sceptra erunt ei propter servum meum david et propter hierusalem civitatem quam elegi ut ponam nomen meum illic cum duodecim tribus israel scinderentur vestimentum suum propheta achias discidit at vero quia christi populus non potest scindi tunica eius per totum textilis et cohaerens divisa a possidentibus non est individua copulata connexa ostendit populi nostri qui christum induimus concordiam cohaerentem sacramento vestis et signo declaravit ecclesiae unitatem.


Quis ergo sic est sceleratus et perfidus quis sic discordiae furore vesanus ut aut credat scindi posse aut audeat scindere unitatem dei vestem domini ecclesiam christi monet ipse in evangelio suo et docet dicens et erit unus grex et unus pastor et esse posse uno in loco aliquis existimat aut multos pastores aut plures greges apostolus item paulus hanc eandem nobis insinuans unitatem obsecrat et hortatur dicens obsecro inquit vos fratres per nomen domini nostri iesu christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis schismata sitis autem compositi in eodem sensu et in eadem sententia et iterum dicit sustinentes invicem in dilectione satis agentes servare unitatem spiritus in coniunctione pacis stare tu et vivere putas posse de ecclesia recedentem sedes sibi alias et diversa domicilia condentem cum dictum sit ad rahab in qua praeformabatur ecclesia patrem tuum et matrem tuam et fratres tuos et totam domum patris tui colliges ad te ipsam in domum tuam et omnis qui exierit ostium domus tuae foras reus sibi erit item sacramentum paschae nihil aliud in exodi lege contineat quam ut agnus qui in figura (f in figuram) christi occiditur in domo una edatur loquitur deus dicens in domo una comedetur non eiicietis de domo carnem foras caro christi et sanctum domini eiici foras non potest nec alia ulla credentibus praeter unam ecclesiam domus est hanc domum hoc unanimitatis hospitium designat et denunciat spiritus sanctus in psalmis dicens deus qui inhabitare facit unanimes in domo in domo dei in ecclesia christi unanimes habitant concordes et simplices perseverant idcirco et in columba venit spiritus sanctus simplex animal et laetum est non felle amarum non morsibus saevum non unguium laceratione violentum hospitia humana diligere unius domus consortium nosse cum generant simul filios edere cum commeant volatibus invicem cohaerere communi conversatione vitam suam degere oris osculo concordiam pacis agnoscere legem circa omnia unanimitatis implere haec est in ecclesia noscenda simplicitas haec caritas obtinenda ut columbas dilectio fraternitatis imitetur ut mansuetudo et lenitas agnis et ovibus aequetur quid facit in pectore christiano luporum feritas et canum rabies et venenum lethale serpentum et cruenta saevitia bestiarum gratulandum est cum tales de ecclesia separantur ne columbas ne oves christi saeva sua et venenata contagione praedentur cohaerere et coniungi non potest amaritudo cum dulcedine caligo cum lumine pluvia cum serenitate pugna cum pace cum foecunditate sterilitas cum fontibus siccitas cum tranquillitate tempestas nemo existimet bonos de ecclesia posse discedere triticum non rapit ventus nec arborem solida radice fundatam procella subvertit inanes paleae tempestate iactantur invalidae arbores turbinis incursione evertuntur hos exsecratur et percutit ioannes apostolus dicens ex nobis exierunt sed non fuerunt ex nobis si enim fuissent ex nobis mansissent utique nobiscum hinc haereses et factae sunt frequenter et fiunt dum perversa mens non habet pacem dum perfidia discordans non tenet unitatem fieri vero haec dominus permittit et patitur manente propriae libertatis arbitrio ut dum corda nostra et mentes nostras veritatis discrimen examinat probatorum fides integra manifesta luce clarescat per apostolum praemonet spiritus sanctus et dicit oportet haereses esse ut probati manifesti sint in vobis sic probantur fideles sic perfidi deteguntur sic et ante iudicii diem hic quoque iam iustorum atque iniustorum animae dividuntur et a frumento paleae separantur.


Hi sunt qui se ultro apud temerarios convenas sine divina dispositione praeficiunt qui se praepositos sine ulla ordinationis lege constituunt qui nemine episcopatum dante episcopi sibi nomen assumunt quos designat in psalmis spiritus sanctus sedentes in pestilentiae cathedra pestes et lues fidei serpentis ore fallentes et corrumpendae veritatis artifices venena lethalia linguis pestiferis evomentes quorum sermo ut cancer serpit quorum tractatus pectoribus et cordibus singulorum mortale virus infundit contra eiusmodi clamat dominus ab his refrenat et revocat errantem plebem suam dicens nolite audire sermones pseudoprophetarum quoniam visiones cordis eorum frustrantur eos loquuntur sed non ab ore domini dicunt eis qui abiiciunt verbum dei pax erit vobis et omnibus ambulantibus in errore cordis sui non venient super te mala non locutus sum ad eos et ipsi prophetaverunt si stetissent in substantia mea et audissent verba mea et si docuissent populum meum convertissem eos a malis cogitationibus eorum hos eosdem denuo dominus designat et denotat dicens me dereliquerunt fontem aquae vitae et effoderunt sibi lacus detritos qui non possunt aquam portare quando aliud baptisma praeter unum esse non possit baptizare se posse opinantur vitae fonte deserto vitalis et salutaris aquae gratiam pollicentur non abluuntur illic homines sed potius sordidantur nec purgantur delicta sed imo cumulantur non deo nativitas illa sed diabolo filios generat per mendacium nati veritatis promissa non capiunt de perfidia procreati fidei gratiam perdunt ad pacis praemium venire non possunt qui pacem domini discordiae furore ruperunt nec se quidam vana interpretatione decipiant quod dixerit dominus ubicumque fuerint duo aut tres collecti in nomine meo ego cum eis sum corruptores evangelii atque interpretes falsi extrema ponunt et superiora praetereunt partis memores et partem subdole comprimentes ut ipsi ab ecclesia scissi sunt ita capituli unius sententiam scindunt dominus enim cum discipulis suis unanimitatem suaderet et pacem dico inquit vobis quoniam si duobus ex vobis convenerit in terra de omni re quamcunque petieritis continget vobis a patre meo qui in coelis est ubicunque enim fuerint duo aut tres collecti in nomine meo ego cum eis sum ostendens non multitudini sed uuanimitati deprecantium plurimum tribui si duobus inquit ex vobis convenerit in terra unanimitatem prius posuit concordiam pacis ante praemisit ut conveniat nobis fideliter et firmiter docuit quomodo autem potest ei cum aliquo convenire cui cum corpore ipsius ecclesiae et cum universa fraternitate non convenit quomodo possunt duo aut tres in nomine christi colligi quos constat a christo et ab eius evangelio separari non enim nos ab illis sed illi a nobis recesserunt et cum haereses et schismata postmodum nata sint dum conventicula sibi diversa constituunt veritatis caput atque originem reliquerunt.


Dominus autem de ecclesia sua loquitur et ad hos qui sunt in ecclesia loquitur ut si ipsi concordes fuerint si secundum quod mandavit et monuit duo aut tres licet collecti unanimiter oraverint duo aut tres licet sint impetrare possint de dei maiestate quod postulant ubicunque fuerint duo aut tres collecti in nomine meo ego inquit cum eis sum cum simplicibus scilicet atque pacatis cum deum timentibus et dei praecepta servantibus cum his duobus vel tribus licet esse se dixit quomodo et cum tribus pueris in camino ignis fuit et quia in deum simplices atque inter se unanimes permanebant flammis ambientibus medios spiritu roris animavit quomodo apostolis duobus in custodia clausis quia simplices quia unanimes erant ipse adfuit ipse resolutis carceris claustris ut verbum quod fideliter praedicabant multitudini traderent ad forum rursus imposuit quando ergo in praeceptis suis ponit et dicit ubi fuerint duo aut tres collecti in nomine meo ego cum eis sum non homines ab ecclesia dividit qui instituit et fecit ecclesiam sed exprobrans discordiam perfidis et fidelibus pacem sua voce commendans ostendit magis esse se cum duobus aut tribus unanimiter orantibus quam cum dissidentibus plurimis plusque impetrari posse paucorum concordi prece quam discordiosa oratione multorum ideo et cum orandi legem daret addidit dicens et cum steteritis ad orationem remittite si quod habetis adversus aliquem ut et pater vester qui in coelis est remittat vobis peccata et ad sacrificium cum dissensione venientem revocat ab altari et iubet prius concordare cum fratre tunc cum pace redeuntem deo munus offerre quia nec ad cain munera respexit deus neque enim pacatum habere deum poterat qui cum fratre pacem per zeli discordiam non habebat.


Quam sibi igitur pacem promittunt inimici fratrum quae sacrificia celebrare se credunt aemuli sacerdotum an secum esse christum cum collecti fuerint opinantur qui extra christi ecclesiam colliguntur tales etiamsi occisi in confessione nominis fuerint macula ista nec sanguine abluitur inexpiabilis et gravis culpa discordiae nec passione purgatur esse martyr non potest qui in ecclesia non est ad regnum pervenire non poterit qui eam quae regnatura est dereliquit pacem nobis christus dedit concordes atque unanimes esse praecepit dilectionis et caritatis foedera incorrupta atque inviolata (servari) mandavit exhibere se non potest martyrem qui fraternam non tenuit caritatem docet hoc et contestatur paulus apostolus dicens et si habuero fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habeam nihil sum et si in cibos pauperum distribuero omnia mea et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habeam nihil proficio caritas magnanima est caritas benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur non irritatur non cogitat malum omnia diligit omnia credit omnia sperat omnia sustinet caritas nunquam excidet nunquam inquit excidet caritas haec enim semper in regno erit haec in aeternum fraternitatis sibi cohaerentis unitate durabit ad regnum coelorum non potest pervenire discordia ad praemium christi qui dixit hoc est mandatum meum ut diligatis invicem quemadmodum dilexi vos pertinere non poterit qui dilectionem christi perfida dissensione violavit qui caritatem non habet deum non habet ioannis beati apostoli vox est deus inquit dilectio est et qui manet in dilectione in deo manet et deus in illo manet cum deo manere non possunt qui esse in ecclesia dei unanimes noluerunt ardeant licet flammis et ignibus traditi vel obiecti bestiis animas suas ponant non erit illa fidei corona sed poena perfidiae nec religiosae virtutis exitus gloriosus sed desperationis interitus.


Occidi talis potest coronari non potest sic se christianum esse profitetur quomodo et christum diabolus saepe mentitur ipso domino praemonente et dicente multi venient in nomine meo dicentes ego sum christus et multos fallent sicut ille christus non est quamvis fallat in nomine ita nec christianus videri potest qui non permanet in evangelii eius et fidei veritate nam et prophetare et daemonia excludere et virtutes magnas in terris facere sublimis utique et admirabilis res est non tamen regnum coeleste consequitur quisquis in his omnibus invenitur nisi recti et iusti itineris observatione gradiatur denunciat dominus et dicit multi mihi dicent in illo die domine domine nonne in tuo nomine prophetavimus et in tuo nomine daemonia exclusimus et in nomine tuo virtutes magnas fecimus et tunc dicam illis nunquam vos cognovi recedite a me qui operamini iniquitatem iustitia opus est ut promereri quis possit deum iudicem praeceptis eius et monitis obtemperandum est ut accipiant merita nostra mercedem dominus in evangelio suo cum spei et fidei nostrae viam compendio breviante dirigeret dominus deus tuus inquit deus unus est et diliges dominum deum tuum de toto corde tuo et de tota anima tua et de tota virtute tua hoc est primum mandatum et secundum simile huic diliges proximum tuum tamquam te in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae unitatem simul et dilectionem magisterio suo docuit prophetas omnes et legem praeceptis duobus inclusit quam vero unitatem servat quam dilectionem custodit aut cogitat qui discordiae furore vesanus ecclesiam scindit fidem destruit pacem turbat caritatem dissipat sacramentum profanat.


Malum hoc fidelissimi fratres iam pridem coeperat sed nunc crevit eiusdem mali infesta clades et exsurgere ac pullulare plus coepit haereticae perversitatis et schismatum venenata pernicies quia et sic in occasu mundi fieri oportebat praenunciante per apostolum nobis et praemonente spiritu sancto in novissimis inquit diebus aderunt tempora molesta et erunt homines sibi placentes superbi tumidi cupidi blasphemi parentibus in dicto non audientes ingrati impii sine affectu sine foedere delatores incontinentes immites bonum non amantes proditores procaces stupore inflati voluptates magis quam deum diligentes habentes deformationem religionis virtutem autem eius abnegantes ex iis sunt qui repunt in domos et praedantur mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis semper discentes et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes et quomodo iamnes et mambres restiterunt moysi sic et hi resistunt veritati sed non proficient plurimum imperitia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit adimplentur quaecunque praedicta sunt et appropinquante iam seculi fine hominum pariter ac temporum probatione venerunt magis ac magis adversario saeviente error fallit extollit stupor livor incendit cupiditas excoecat depravat impietas superbia inflat discordia exasperat ira praecipitat non tamen nos moveat aut turbet multorum nimia et abrupta perfidia sed potius fidem nostram praenunciatae rei veritate corroboret ut quidam tales esse coeperunt quia haec ante praedicta sunt ita ceteri fratres ab eiusmodi caveant quia et haec ante praedicta sunt instruente domino et dicente vos autem cavete ecce praedixi vobis omnia.


Vitate quaeso vos (fratres) eius modi homines et a latere atque auribus vestris perniciosa colloquia velut contagium mortis arcete sicut scriptum est sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et iterum corrumpunt ingenia bona confabulationes pessimae docet dominus et admonet a talibus recedendum coeci sunt inquit duces coecorum coecus autem coecum ducens simul in foveam cadunt aversandus est talis atque fugiendus quisquis fuerit ab ecclesia separatus perversus est huiusmodi et peccat et est a semetipso damnatus an esse sibi cum christo videtur qui adversus sacerdotes christi facit qui se a cleri eius et plebis societate secernit arma ille contra ecclesiam portat contra dei dispositionem repugnat hostis altaris adversus sacrificium christi rebellis pro fide perfidus pro religione sacrilegus inobsequens servus filius impius frater inimicus contemptis episcopis et dei sacerdotibus derelictis constituere audet aliud altare precem alteram illicitis vocibus facere dominicae hostiae veritatem per falsa sacrificia profanare nec scire quoniam qui contra ordinationem dei nititur ob temeritatis audaciam divina animadversione punitur sic chore et dathan et abiron qui sibi contra moysen et aaron sacerdotem sacrificandi licentiam vindicare conati sunt poenas pro suis statim conatibus pependerunt terra compagibus ruptis in profundum sinum patuit stantes atque viventes recedentis soli hiatus absorbuit nec tantum eos qui auctores fuerant dei indignantis ira percussit sed et ceteros ducentos quinquaginta participes eiusdem furoris et comites qui coagulati cum iisdem simul ad audaciam fuerant exiens a domino ignis properata ultione consumpsit admonens scilicet et ostendens contra deum fieri quidquid improbi fuerint ad destruendam ordinationem dei humana voluntate conati sic et ozias rex cum thuribulum ferens et contra legem dei sacrificium sibi violenter assumens resistente sibi azaria sacerdote obtemperare nollet et cedere divina indignatione confusus et leprae varietate in fronte maculatus est ea parte corporis notatus offenso domino ubi signantur qui dominum promerentur et filii aaron qui imposuerunt altari ignem alienum quem non praeceperat dominus in conspectu statim domini vindicantis exstincti sunt quos imitantur scilicet atque sectantur qui dei traditione contempta alienas doctrinas appetunt et magisteria humanae institutionis inducunt quos increpat dominus et obiurgat in evangelio suo dicens reiicitis mandatum dei ut traditionem vestram statuatis peius hoc crimen est quam quod admisisse lapsi videntur qui tamen in poenitentia criminis constituti deum plenis satisfactionibus deprecantur hic ecclesia quaeritur et rogatur illic ecclesiae repugnatur hic potest necessitas fuisse illic voluntas tenetur in scelere hic qui lapsus est sibi tantum nocuit illic qui haeresim vel schisma facere conatus est multos secum trahendo decepit hic animae unius est damnum illic periculum plurimorum certe peccasse se hic et intelligit et lamentatur et plangit ille tumens in pectore suo et in ipsis sibi delictis placens a matre filios segregat oves a pastore sollicitat dei sacramenta disturbat et cum lapsus semel peccaverit ille quotidie peccat postremo lapsus martyrium postmodum consecutus potest regni promissa percipere ille si extra ecclesiam fuerit occisus ad ecclesiae non potest praemia pervenire.


Ne quisquam miretur dilectissimi fratres etiam de confessoribus quosdam ad ista procedere inde quoque aliquos tam nefanda quam gravia peccare neque enim confessio immunem facit ab insidiis diaboli aut contra tentationes et pericula et incursus atque impetus seculares adhuc in seculo positum perpetua securitate defendit ceterum nunquam in confessoribus fraudes et stupra et adulteria postmodum videremus quae nunc in quibusdam videntes ingemiscimus et dolemus quisquis ille confessor est salomone maior aut melior aut deo carior non est qui tamen quamdiu in viis domini ambulavit tamdiu gratiam quam de domino fuerat consecutus obtinuit postquam dereliquit domini viam perdidit et gratiam domini et ideo scriptum est tene quod habes ne alius accipiat coronam tuam quod utique dominus non minaretur auferri posse coronam iustitiae nisi quia recedente iustitia recedat necesse est et corona confessio exordium gloriae est non meritum iam coronae nec perficit laudem sed initiat dignitatem cumque scriptum sit qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit quidquid ante finem fuerit gradus est quo ad fastigium salutis ascenditur non terminus quo iam culminis summa teneatur confessor est sed post confessionem periculum maius est quia plus adversarius provocatus est confessor est hoc magis stare debet cum domini evangelio per evangelium gloriam consecutus a domino ait enim dominus cui multum datur multum quaeritur ab eo et cui plus dignitatis adscribitur plus de illo exigitur servitutis nemo per confessoris exemplum pereat nemo iniustitiam nemo insolentiam nemo perfidiam de confessoris moribus discat confessor est sit humilis et quietus sit in actu suo cum disciplina modestus ut qui christi confessor dicitur christum quem confitetur imitetur nam cum dicat ille qui se extollit humiliabitur et qui humiliat se exaltabitur et ipse a patre exaltatus sit quia se in terris sermo et virtus et sapientia dei patris humiliavit quomodo potest extollentiam diligere qui et nobis humilitatem sua lege mandavit et ipse a patre amplissimum nomen praemio humilitatis accepit confessor est christi sed si non postea blasphemetur per ipsum maiestas et dignitas christi lingua christum confessa non sit maledica non sit turbulenta non conviciis et litibus perstrepens audiatur non contra fratres et dei sacerdotes post verba laudis serpentis venena iaculetur ceterum si culpabilis et detestabilis postmodum fuerit si confessionem suam mala conversatione prodegerit si vitam suam turpi foeditate maculaverit si ecclesiam denique ubi confessor factus est derelinquens et unitatis concordiam scindens fidem primam perfidia posteriore mutaverit blandiri sibi per confessionem non potest quasi sit electus ad gloriae praemium quando ex hoc ipso magis creverint merita poenarum nam et iudam inter apostolos dominus elegit et tamen dominum iudas postmodum tradidit non tamen idcirco apostolorum fides et firmitas cecidit quia proditor iudas ab eorum societate defecit sic et hic non statim confessorum sanctitas et dignitas comminuta est quia quorundam fides fracta est beatus paulus apostolus loquitur in epistola sua dicens quid enim si exciderunt a fide quidam illorum numquid infidelitas illorum fidem dei evacuavit absit est enim deus verax omnis autem homo mendax stat confessorum pars maior et melior in fidei suae robore et in legis ac disciplinae dominicae veritate nec ab ecclesiae pace discedunt qui se in ecclesia gratiam consecutos de dei dignatione meminerunt atque hoc ipso ampliorem consequuntur fidei suae laudem quod ab eorum perfidia segregati qui iuncti confessionis consortio fuerunt a contagio criminis recesserunt vero illuminati evangelii lumine pura et candida domini luce radiati tam sunt in conservanda christi pace laudabiles quam fuerunt in diaboli congressione victores.


Opto equidem dilectissimi fratres et consulo pariter et suadeo ut si fieri potest nemo de fratribus pereat et consentientis populi corpus unum gremio suo gaudens mater includat si tamen quosdam schismatum duces et dissensionis auctores in coeca et obstinata dementia permanentes non potuerit ad salutis viam consilium salubre revocare ceteri tamen vel simplicitate capti vel errore inducti vel aliqua fallentis astutiae calliditate decepti a fallaciae vos laqueis solvite vagantes gressus ab erroribus liberate iter rectum viae coelestis agnoscite contestantis apostoli vox est praecipimus vobis inquit in nomine domini nostri iesu christi ut recedatis ab omnibus fratribus ambulantibus inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis et iterum dicit nemo vos decipiat inanibus verbis propterea enim venit ira dei super filios contumaciae nolite ergo esse participes eorum recedendum est a delinquentibus vel imo fugiendum ne dum quis male ambulantibus iungitur et per itinera erroris et criminis graditur a via veri itineris exerrans pari crimine et ipse teneatur deus unus est et christus unus et una ecclesia eius et fides una et plebs una in solidam corporis unitatem concordiae glutino copulata scindi unitas non potest nec corpus unum discidio compaginis separari divulsis laceratione visceribus in frusta discerpi quidquid a matrice discesserit seorsum vivere et spirare non poterit substantiam salutis amittit monet nos spiritus sanctus et dicit quis est homo qui vult vitam et amat videre dies optimos contine linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur insidiose declina a malo et fac bonum quaere pacem et sequere eam pacem quaerere debet et sequi filius pacis a dissensionis malo continere linguam suam debet qui novit et diligit vinculum caritatis inter sua divina mandata et magisteria salutaria passioni iam proximus dominus addidit dicens pacem dimitto vobis pacem meam do vobis hanc nobis hereditatem dedit dona omnia suae pollicitationis et praemia in pacis conservatione promisit si coheredes christi sumus in christi pace maneamus si filii dei sumus pacifici esse debemus beati inquit pacifici quoniam ipsi filii dei vocabuntur pacificos esse oportet dei filios corde mites sermone simplices affectione concordes fideliter sibi unanimitatis nexibus cohaerentes.


Haec unanimitas sub apostolis olim fuit sic novus credentium populus domini mandata custodiens caritatem suam tenuit probat scriptura divina quae dicit turba autem eorum qui crediderant anima et mente una agebant et iterum et erant perseverantes omnes unanimes in oratione cum mulieribus et maria quae fuerat mater iesu et fratribus eius et ideo quia efficacibus precibus orabant ideo impetrare cum fiducia poterant quodcunque de domini misericordia postulabant in nobis vero sic unanimitas diminuta est ut et largitas operationis infracta est domos tunc et fundos venundabant et thesauros sibi in coelo reponentes distribuenda in usus indigentium pretia apostolis offerebant at nunc de patrimonio nec decimas damus et cum vendere iubeat dominus emimus potius et augemus sic in nobis emarcuit vigor fidei sic credentium robur elanguit et idcirco dominus tempora nostra respiciens in evangelio suo dicit filius hominis cum venerit putas inveniet fidem in terra vidimus fieri quod ille praedixit in dei timore in lege iustitiae in dilectione in opere fides nulla est nemo futurorum metum cogitat diem domini et iram dei et incredulis ventura supplicia et statuta perfidis aeterna tormenta nemo considerat quicquid metueret conscientia nostra si crederet quia non credit omnino nec metuit si autem crederet et caveret si caveret evaderet excitemus nos quantum possumus dilectissimi fratres et somno inertiae veteris abrupto ad observanda et gerenda domini praecepta vigilemus simus tales quales esse nos ipse praecepit dicens sint lumbi vestri accincti et lucernae ardentes (in manibus vestris) et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando veniat a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit aperiant ei beati servi illi quos adveniens dominus invenerit vigilantes accinctos nos esse oportet ne cum expeditionis dies venerit impeditos nos et implicitos apprehendat luceat in bonis operibus nostrum lumen et fulgeat ut ipsum nos ad lucem claritatis aeternae de hac seculi nocte perducat exspectemus solliciti semper et cauti adventum domini repentinum ut quando ille pulsaverit evigilet fides nostra vigilantiae praemium de domino receptura si haec mandata serventur si haec monita et praecepta teneantur opprimi dormientes diabolo fallente non possumus servi vigiles christo dominante regnabimus.